Arcana Coelestia (Elliott) n. 10146

Previous Number Next Number See English 

10146. `Coram Jehovah': quod significet a Domino, constat ex eo quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videantur citata n. 9373; quod `coram Jehovah' sit a Domino, est quia `coram' significat praesentiam, et praesentia Domini est quantum recipitur bonum quod amoris et verum quod fidei ab Ipso; inde est quod coram Domino sit a Domino; Dominus quidem praesens est apud unumquemvis hominem, sed aliter praesens est apud bonos quam apud malos; apud bonos est praesens in singulis quae cogitant ex veris fidei, et quae volunt ex bono amoris; et ita praesens ut Ipse sit fides, et Ipse sit amor illis; proinde est apud illos sicut habitans, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem, Spiritus veritatis apud vos manebit et in vobis erit; et cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea et facit ea, ille est qui amat Me; ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus, iv 17, 18, 20, 21, 23. [2] At apud malos Dominus non est praesens in singulis, quia illis non fides nec charitas, sed praesens est {1} in communi, per quam praesentiam illis est facultas cogitandi et volendi, et quoque recipiendi fidem et charitatem {2}, (o)sed quantum desistunt a malis; quantum vero {3} ab his non desistunt tantum apparet absens; gradus absentiae Ipsius sunt secundum absentiam veri et boni fidei et amoris; inde est quod qui in caelo sunt, in praesentia Domini sint, at qui in inferno, in Ipsius absentia. [3] Sed usque res ita se habet: Dominus non est absens ab homine, sed homo est absens a Domino, spectat enim homo qui in malis est, retro ab Ipso; et quae tunc ei ante oculos sunt, ei praesentia sunt secundum affinitates malorum in quibus est; in altera enim vita non est spatium sed modo apparentia spatii secundum affinitates cogitationum et affectionum; se habent illa paene sicut praesentia solis (o)mundi quoad lucem et quoad calorem; sol aeque praesens est omni tempore; sed cum tellus se avertit a sole, tunc perit lux et subit umbra, primum umbra vesperae, et dein umbra noctis; et cum tellus non spectat directe ad solem {4} sed oblique, ut fit tempore hiemis, tunc perit calor et subit frigus, ac inde torpescunt et emoriuntur omnia terrae; hoc quoque vocatur {5} absentia solis, cum tamen est absentia telluris a sole, non quoad spatium sed quoad statum lucis et caloris; haec dicta sunt illustrationis causa. @1 sed solum$ @2 amorem$ @3 sed quantum$ @4 illum$ @5 haec quoque vocantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church