Arcana Coelestia (Elliott) n. 10150

Previous Number Next Number See English 

10150. `Et sanctificabo tentorium conventus': quod significet receptivum Domini {1} in caelis inferioribus, constat ex significatione `sanctificare' quod sit receptivum Divini Domini, de qua mox supra n. 10,149, et ex significatione `tentorii conventus' quod sint caeli, de qua n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9963; quod sint caeli inferiores, est quia per `altare' significantur {2} caeli superiores, (o)videatur mox infra n. 10,151. Quid caeli inferiores et caeli superiores, hic paucis dicetur: caeli distincti sunt in duo regna, caeleste et spirituale; regnum caeleste facit caelos superiores, et regnum spirituale caelos inferiores; bonum essentiale regni caelestis est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, at bonum essentiale regni spiritualis est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei; haec regna inter se differunt sicut intellectuale et voluntarium apud hominem regeneratum, in genere sicut bonum et verum, sed qualis illa differentia est, constare potest ex illis quae de binis illis regnis in locis citatis n. 9277, tum n. 9543, 9688, 9992, 10,005, 10,068, ostensa sunt; involuntarium etiam est intimum hominis, nam (o)id est ipse homo, intellectuale autem est adjacens et inserviens, ita est exterius; quod interius est etiam dicitur superius, et quod (t)est exterius (o)dicitur inferius; (n) quod regnum caeleste correspondeat voluntario, et regnum spirituale intellectuali apud hominem regeneratum, videatur n. 9835. Ex his patet quid intelligitur per caelos inferiores et quid per caelos superiores. @1 Divini Domini altered to Divini a Domino$ @2 significantur altered to significabantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church