Arcana Coelestia (Elliott) n. 10152

Previous Number Next Number See English 

10152. `Et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi': quod significet repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, (x)9946, 10,068, et ex repraesentatione `filiorum Aharonis' quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10,017, 10,068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; (o)de caelis superioribus et inferioribus videantur quae {1} mox supra n. 10,150, 10,151, dicta sunt; et ex repraesentatione `sacerdotii' quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10,017; inde patet quod per `sanctificare Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae' significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis. [2] Licet {2} (t)adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit {3} per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae sunt sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, {4} per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per `sanguinem Domini' etiam in sensu interno, secundum (x)quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, (x)5476, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, (x)9393, 10,026, 10,033. [3] Sed quomodo salvatus et redemptus est {5} homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem {6} super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia (o)enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est {7} perpetua existentia; [4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod (t)dicitur Filius, id non efficere potuit {8}, quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem. [5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur `dextra' et `bracchium Jehovae,' videatur n. 10,019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10,089; quod Dominus ex (d)Divino Humano subjugaverit inferna, (c)ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10,019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, i 1-3, 14;

quod ibi Dominus quoad Divinum Humanum sit qui vocatur `Verbum,' patet, nam dicitur `Verbum caro factum est': et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. (x)18:

et alibi apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:

et apud eundem, Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, xiv 6, 7, 9:

et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. Ex his nunc constare potest quid opus salvationis (o)et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius. @1 de illis$ @2 i hic$ @3 i et salvaverit$ @4 si ut sunt angeli in coelis,$ @5 sit$ @6 inde Ipsi Divina potestas$ @7 est enim subsistentia$ @8 potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church