Arcana Coelestia (Elliott) n. 10282

Previous Number Next Number See English 

10282. `In generationes vestras': quod significet in omnibus Ecclesiae, constat ex significatione `generationum' cum de filiis Israelis, per quos significatur Ecclesiae, quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 10,212, ita abstracte a personis, quae sunt Ecclesiae. Abstracte a personis dicitur, quia Divina quae procedunt a Domino, faciunt Ecclesiam, et prorsus nihil hominis; apud hominem quidem influunt, sed usque non fiunt hominis, sed sunt Domini apud hominem; quoniam ita est, {1} angeli cum inter se loquuntur, abstracte a personis loquuntur; {2}ideo nec nomen alicujus personae de qua memoratur in Verbo, intrat caelum, sed res quae per personam ibi significatur; quod omnia nomina personarum {3} et locorum in Verbo significent res, videatur n. 1888, 4442, (x)5095, 5225, et quod nomina non intrent caelum, n. 1876, 6516, 10,216. @1 i ideo$ @2 quapropter$ @3 i ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church