Arcana Coelestia (Elliott) n. 10292

Previous Number Next Number See English 

10292. `Stacten': quod significet affectionem veri sensualis, constat ex significatione `stactes' quod sit verum sensuale; quod sit affectio istius veri, est ex fragrantia, nam odor significat perceptivum odor fragrans perceptivum gratum, et odor taetre olens perceptivum ingratum; et {1}omne gratum et ingratum perceptionis est ex affectione quae amoris, et secundum illam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10,054. (m)In genere sciendum est quod omnia quaecumque sunt in regno vegetabili, tam quae ferunt silvae quam quae ferunt horti, agri, {2} campi, sicut arbores, sementes, flores, gramina, (d)et legumina, in genere et in specie, significent spiritualia et caelestia {3}; causa quod ita sit, est quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, videatur in locis citatis n. 9280.(n) [2] Quod `stacte' sit affectio veri sensualis, est quia primo loco nominatur, sunt enim quattuor aromata ex quibus suffimentum conficiebatur, sicut etiam quattuor aromata ex quibus oleum unctionis parabatur; et quod primo loco nominatur, hoc maxime externum est; sicut id quod primo loco ad praeparationem olei unctionis nominatum est, quod erat myrrha optima; quod id sit perceptio veri sensualis, videatur supra, n. 10,252. [3] Quod quattuor aromata ad praeparationem utriusque tam olei quam suffimenti sumpta fuerint, erat causa quia significabant vera in suo ordine, ab externo {4} ad intimum; et apud hominem ita quoque succedunt, est enim homini externum, quod externus homo vocatur, et internum quod internus homo, et in utroque est exterius et interius; maxime externum vocatur sensuale; hoc itaque est quod per `stacten' significatur. Quid sensuale et quale, videatur n. 9996, 10,236. Quod `stacte' sit affectio veri sensualis, ex aliis locis in Verbo non confirmari potest, quia non alibi {5}memoratur; sed stacte alius generis, quod etiam alia voce in lingua originali exprimitur, memoratur inter (d)illa aromata quae delata sunt in Aegyptum, Gen. xxxvii 25, xliii 11, et quae ad Aegyptum delata sunt involvunt talia quae in externo seu naturali homine sunt, quoniam per `Aegyptum' significatur scientificum, quod {6}est naturalis hominis, videatur in locis citatis n. 9391. @1 omne gratum et ingratum est ex affectione quae amorum quod percipitur altered to omnis perceptio grati et ingrati$ @2 i et$ @3 i, inde est quod toties memorentur talia$ @4 i usque$ @5 d occurrit i mentionatur A, mentionatur I$ @6 externi seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church