Arcana Coelestia (Elliott) n. 10298

Previous Number Next Number See English 

10298. `Et facies illud suffimentum': quod significet ex illis cultum, constat ex significatione `suffimenti' quod sint confessiones, adorationes, preces, et talia cultus, quae ex corde exeunt in cogitationem et {1} loquelam, de qua n. 9475; (x)per `fumum suffitionis' enim significatur elevatio, n. 10,177, 10,198, et per `odorem fragrantem' perceptio et receptio grata, in locis citatis n. 10,292. [2] Quoniam cultus Divinus, qui significatur per `suffimentum aromatum,' hic describitur, et per aromata {2}ex quibus suffimentum illud conficiebatur, significantur vera in suo ordine, dicetur hic paucis quomodo cum cultu illo se habet; sed hoc arcanum est quod non {3}revelari potest nisi sciatur qualis homo est: homo non est homo ex facie, ne quidem ex loquela, sed ex intellectu et voluntate; qualis est ejus intellectus et ejus voluntas, talis est homo; quod ei nihil intellectus sit cum nascitur et quoque nihil voluntatis, notum est; tum quod intellectus ejus et voluntas ejus formetur per gradus ab infantia; inde homo fit homo, et talis homo, quale utrumque illud formatum est apud illum; intellectus formatur per vera, (c)ac voluntas per bona, usque adeo ut ejus intellectus non sit aliud quam compositio talium quae referuntur ad vera, et voluntas non aliud quam affectio talium quae vocantur bona; inde sequitur quod homo non sit nisi quam verum et bonum, ex quibus utraque {4}ejus facultas formata est. [3] Omnia et singula corporis ejus correspondent illis, quod constare potest ex eo quod corpus in instanti agat quod intellectus cogitat et {5}voluntas vult; loquitur enim os secundum cogitata, {6}facies se mutat secundum affectiones, et corpus gestus agit secundum nutus utriusque; inde patet quod homo totus quantus sit, quale ejus intellectuale et ejus voluntarium, ita qualis est quoad vera et quoad bona; nam, ut dictum est, vera constituunt intellectuale ejus et bona voluntarium ejus, seu quod idem, {7}homo est suum verum et suum bonum. [4] Quod ita sit, manifeste apparet apud spiritus; hi non aliud sunt quam sua vera et sua bona, quae induerunt cum vixerunt homines in mundo, et usque sunt formae humanae; inde ex facie illorum elucet {8}qualia illis vera et bona sunt, et quoque ex sonitu et affectu sermonis illorum, exque gestibus, imprimis ex vocibus loquelae illorum; sunt enim {9}voces loquelae illorum non quales apud homines in mundo sed sunt prorsus consonae veris et bonis quae apud illos, adeo ut ex illis naturaliter procedant; in hac loquela sunt spiritus et angeli cum inter se loquuntur; in simili est homo quoad (x)spiritum suum quando in mundo vivit, tametsi hoc tunc nescit; cogitat enim ex similibus ideis, quod etiam observatum est a quibusdam eruditis {10} qui appellaverunt illas ideas immateriales et intellectuales; illae ideae fiunt voces post mortem cum homo fit spiritus; ex his iterum patet quod homo non sit nisi quam suum verum et suum bonum; inde est quod homo [5] post mortem maneat sicut factus est verum et bonum. Dicitur sicut factus est verum et bonum, et {11}per id etiam intelligitur sicut factus est falsum ac malum, nam mali homines vocant falsum verum, et malum bonum. Hoc arcanum est quod omnino sciendum est ut sciatur quomodo cum cultu Divino se habet; {12}at praeter hoc {13}est adhuc unum, nempe quod in omni idea cogitationis procedentis ex voluntate hominis sit totus homo; hoc etiam sequitur a priore, nam homo cogitat ex suo vero et vult ex suo bono, quae sunt ipse; quod ita sit, ex hac experientia constare potest; angeli cum percipiunt unam ideam hominis aut unam ideam spiritus, ilico sciunt qualis homo aut qualis spiritus est. [6] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum cultu Divino, qui per `suffimentum aromatum' significatur, quod nempe {14}totus homo sit in omnibus et singulis cultus ejus, quoniam verum et bonum, quae ipse; haec causa est quod quattuor aromata memorentur, per quae significantur omnia vera in complexu. Ex his etiam {15}sequitur quod idem sit, sive dicas cultum Divinum constare ex his veris et bonis sive dicas hominem constare ex illis, quoniam totus homo est in singulis ideis cogitationis, quae cultus, ut dictum est. @1 i in$ @2 per quae$ @3 sciri$ @4 illius pariter facultas conflata est$ @5 i quod$ @6 mutat faciem$ @7 quod homo sit$ @8 manifeste qualia$ @9 illae$ @10 i in mundo$ @11 quoque per id$ @12 et$ @13 etiam$ @14 omnia vera et bona quae apud hominem sunt, sint in omnibus et singulis cultus, ita totus homo$ @15 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church