Arcana Coelestia (Elliott) n. 10310

Previous Number Next Number See English 

10310. `Et exscindetur e populis suis' quod significet separationem e caelo et Ecclesia, ac mortem spiritualem, constat ex significatione `exscindi e populis' quod sit separatio et mors spiritualis, de qua n. (x)10,288; quod sit separatio e caelo, constat ex illis quae nunc supra n. 10,309 dicta sunt; quod etiam ex Ecclesia, est quia illi solum ab Ecclesia sunt, in quibus Ecclesia, et in illis est Ecclesia, qui in affectione veri propter verum ac in affectione boni propter bonum sunt, ita qui in amore erga proximum et in amore in Deum sunt; proximus enim est bonum et verum, et quoque est Deus, quoniam bonum et verum sunt Dei, ita sunt Deus apud illos. Qui tales non sunt, nec ab Ecclesia sunt, utcumque in Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church