Arcana Coelestia (Elliott) n. 10329

Previous Number Next Number See English 

10329. `Vide vocavi nomine (x)Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae': quod significet illos qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda, constat ex significatione `vocare nomine' quod sit eligere tales, nempe qui idonei, de qua sequitur; ex repraesentatione `Bezaleelis' quod sint illi qui in bono amoris; quod (c)illi per Bezaleelem hic repraesententur, est quia e tribu Jehudae erat, et per illam tribum significantur qui in bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, et in sensu abstracto a personis bonum amoris caelestis; quod per Jehudam et tribum ejus hoc significetur, videatur n. 3654, 3881, 6363, 6364, 8770. Quid autem per Urum patrem Bezaleelis, et per Churum avum ejus, {1}repraesentatur, constat (c)a generatione boni {2} caelestis; generatur id a doctrina veri et boni caelestis, inde per illos significantur illae doctrinae; quod per Churum repraesentetur doctrina veri, videatur n. 9424. [2] Qui solum in sensu litterae Verbi animum tenent, quod fit in historicis intentius quam in propheticis, illi mirari possunt quod dicatur quod per nomina illorum virorum talia significentur; sed qui sciunt quod Verbum est, non miraturi sunt; est enim spirituale in omnibus et singulis; in ipsis nominibus personarum et locorum quae in Verbo, est nihil spirituale nisi significent res Ecclesiae ac caeli, hae enim sunt spirituales; inde {3}sequitur quod per haec nomina etiam res significentur; quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1888, 4442, (x)5095, 5225, 6516, et quod nomina non intrent caelum, sed res quae significantur, n. 1876, 10,216, 10,282. [3] Quod `vocare nomine' in sensu spirituali sit eligere tales qui idonei, est quia per `nomen' absque persona significatur quale {4}, ut constare potest ex locis in Verbo ubi `nomen' dicitur; quod per `nomen' significetur quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3004-3011, 3421, 6674, 6887, 8274, 8882, 9310, et quod per `vocare' absque nomine similiter, n. 3421, 3659, et quod `vocare nomine' sit eligere, n. 8773. [4] Sunt duo qui hic nominantur, qui vocati a Jehovah ad faciendum opera, quae mandata sunt Moschi in monte Sinai, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis; per `Bezaleelem' significantur qui in bono amoris caelestis {5}sunt, et per `Aholiabum' qui in bono et vero fidei; qui in bono amoris caelestis sunt, in intimo caeli et Ecclesiae sunt, qui autem in bono et vero fidei, in ultimo ejus sunt, ita per hos binos significantur omnes in complexu apud quos instaurari Ecclesia {6}possit, nam per primum et ultimum, seu per intimum et extremum,significantur omnes seu omnia; agitur enim in nunc sequentibus de Ecclesia instauranda, ideo nominantur illi duo, per quos significantur omnes apud quos Ecclesia instaurari {6}posset; quod per primum et ultimum significentur omnes et omnia, videatur n. 10,044, et quod per `Aholiabum e tribu Danis' significentur qui in bono fidei, ita qui in ultimo caeli aut Ecclesiae, sunt, videbitur in sequentibus. Ex his nunc patet quod per `vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae' significentur illi qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda. @1 significetur$ @2 i amoris$ @3 constat$ @4 i rei$ @5 After fidei$ @6 potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church