Arcana Coelestia (Elliott) n. 10361

Previous Number Next Number See English 

10361. `Quia sanctum hoc vobis': quod significet inde omne bonum et verum quae faciunt Ecclesiam, constat ex significatione `sancti' quod sit omne id et solum id quod procedit (c)ex Domino, de qua n. 9479, 9680, 9820, ita bonum amoris et verum fidei, nam haec sunt quae procedunt a Domino; quod illa faciant Ecclesiam apud {1}homines, et caelum apud {2}angelos, constare potest ex eo quod amor et fides sint essentialia Ecclesiae, {3} quia illa conjungunt {1}homines et {2}angelos Domino, bonum amoris voluntarium {4}eorum, (c)ac verum fidei intellectuale {4}eorum, ita {5}omnia eorum. @1 hominem$ @2 angelum$ @3 i ac essentialia sunt,$ @4 ejus$ @5 totum hominem, nam homo et angelus non sunt nisi quam suum bonum et verum, n. 10298$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church