Arcana Coelestia (Elliott) n. 10375

Previous Number Next Number See English 

10375. `Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai, duas tabulas testimonii': quod significet conjunctionem Domini per Verbum cum homine, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; ex significatione `in absolvendo loqui cum illo' quod sit postquam omnia instituta sunt, nam quae Jehovah cum Mosche in monte Sinai locutus est, erant quae instituenda apud filios Israelis, ita quae Ecclesiae; ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum, unde Divinum Verum, de qua n. 8805, 9420; ex significatione `duarum tabularum' quod sint lex in omni complexu, ita Verbum, de qua n. 9416; et ex significatione `testimonii' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 8535, 9503; conjunctio per illud cum homine significatur per quod tabulae binae essent, et conjunctae ad instar foederis, videatur n. 9416, etiam per duo significatur conjunctio, n. 5194, 8423; inde patet quod per `dedit Jehovah ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai duas tabulas testimonii' significetur quod postquam Ecclesia instaurata est, conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, quod ab Ipso e caelo demissum. Quod Verbum sit per quod Dominus influit apud hominem, loquitur cum illo et conjungitur illi, videatur n. 1775, 2310, 2899, 3476, 3735, 3982 fin., 4217, 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9380, 9396, 9400, 9401, 10,290.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church