Arcana Coelestia (Elliott) n. 10460

Previous Number Next Number See English 

10460. `Et exardescebat ira Moscheh': quod significet aversionem illius gentis ab interno Verbi, Ecclesiae, et cultus, constat ex significatione `exardescere ira' cum de Domino, quod sit aversio hominis ab internis, ita a Divinis, de qua supra n. 10,431; simile per `exardescere ira' significatur cum praedicatur de Mosche, quia per `Moschen' repraesentatur Verbum seu Divinum Verum quod a Domino, seu quod idem, Dominus quoad Divinum Verum, de qua repraesentatione videatur in locis citatis n. 9372. Dicitur ab interno Verbi, Ecclesiae, et cultus, nam qui avertit se ab interno Verbi, ille etiam se avertit ab interno Ecclesiae et quoque ab interno cultus, quoniam internum Ecclesiae, (c)ac internum cultus, sunt ex interno Verbi; docet enim Verbum qualis erit homo Ecclesiae, seu qualis erit Ecclesia apud hominem, et quoque qualis erit cultus apud hominem Ecclesiae; sunt enim bona et vera amoris et fidei, quae faciunt Ecclesiam internam, et quoque cultum internum; illa docet Verbum, ac illa sunt interna Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church