Arcana Coelestia (Elliott) n. 10490

Previous Number Next Number See English 

10490. `Et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum': quod significet occlusionem quoad influxum boni et veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio et communicatio, constat ex significatione `occidere' quod sit auferre vitam spiritualem, ita bonum amoris et verum fidei; hic itaque occludere ne sit aliqua eorum receptio et communicatio, quibus ademptis, etiam vita spiritualis ablata est, manet modo vita naturalis {1}; quod `occidere' sit auferre vitam spiritualem, videatur n. 3387, 3395, 3607, 6767, 7043, 8902; ex significatione `fratris' quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756; ex significatione `socii' quod sit verum illius boni {2}; et ex significatione `propinqui' quod sit quod illis conjunctum (o)est, de qua n. 5911, 9378, ita quod affine est, (o)nam affines sunt propinqui; inde patet quod per `occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum' significetur occlusio interni apud illam gentem, quoad influxum boni, veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio eorum et communicatio (o)cum illis. [2] Cum hoc ita se habet: quia gens illa corde idololatrica fuit, et plane in amoribus in quibus infernum, et usque apud illam instituendus erat cultus repraesentativus caelestium, ideo interna apud illam prorsus occludebantur; quod interna occluderentur, binae erant causae, una ut conjunctio cum caelo esset per externa eorum absque interno, altera ne sancta Ecclesiae (c)et caeli profanarentur; nam si gens illa agnovisset interna cultus, quae sunt sancta Ecclesiae et caeli quae repraesentabantur, conspurcavisset et profanavisset illa; inde est quod illi genti parum aliquid in luce de caelo et de vita post mortem revelatum sit; ac inde est quod {3} prorsus nesciverint quod regnum Messiae esset in caelo; [3] quod gens illa etiam talis hodie sit, notum est; sed videantur quae de illa gente in locis citatis supra n. 10,396 ostensa sunt, ut quod prorsus in externis absque ullo interno essent {4}, n. 4293, 4311, 4459 fin., 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, 9320, 9373, 9380, 9381, {5} quod inde cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, si scivissent (o)sancta interna quod (o)illa profanavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod ideo nec datum sit illa scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, quod usque per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illos, communicatio fuerit cum caelo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. [4] Haec nunc sunt quae intelliguntur et significantur per illa verba, quod occiderent vir fratrem suum, vir socium suum, et vir propinquum suum. Qui non scit quod per fratres, socios, propinquos, et per plura nomina cognationis, significentur bona et vera Ecclesiae et caeli, ac opposita eorum quae sunt {6} mala et falsa, ille non potest scire quid involvunt plura in Verbo {7} ubi illa nomina occurrunt, sicut in his sequentibus, (o)ut apud Matthaeum, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super (x)terram; non veni mittere pacem sed gladium; veni enim ad dissidendum hominem contra patrem illius, et filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici (c)illius; quisquis amat patrem aut matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium aut {8} filiam supra Me, non est (t)Me dignus, (o)et quisquis non suscipit crucem suam et sequitur post Me, non est Me dignus, x 34-37, (o)38;

agitur ibi de pugnis spiritualibus, quae sunt tentationes quas subituri qui regenerandi, ita de discidiis apud hominem tunc {9} inter mala et falsa quae ei ab inferno, (c)et inter bona et vera quae ei a Domino; quia pugnae illae hic describuntur, ideo dicitur, `quisquis non suscipit crucem (x)suam et sequitur post Me, non est Me dignus'; per `crucem' intelligitur status hominis {10} in tentationibus; (s)qui non scit quod talia per `hominem et patrem,' per `filiam et matrem,' per `nurum et socrum' significentur, credet quod Dominus in mundum venerit, ut in domibus et familiis pacem tolleret, et discidium induceret, cum tamen venit ut daret pacem, et tolleret discidia, secundum (t)Ipsius verba apud Johannem xiv 27, et alibi; [5] quod discidium interni (c)et externi hominis ibi {11} describatur, constat ex significatione `hominis et patris, filiae et matris, {12} nurus et socrus {13},' in sensu interno, in quo sensu `homo' est bonum quod a Domino, `pater' est malum quod ex proprio {14} hominis, `filia' est affectio boni et veri, `mater' est affectio mali et falsi {15}, `nurus' est Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, et `socrus' est falsum adjunctum ejus malo; et quia sic pugna inter bona (c)et mala, ac inter falsa et vera apud hominem describitur, ideo quoque dicitur quod `hostes hominis erunt domestici (c)illius'; per `domesticos' significantur quae apud hominem, ita quae ejus propria sunt, ac `hostes' in spirituali sensu sunt mala et falsa quae impugnant bona et vera; quod talia per `hominem, {16} patrem, filiam, matrem, {16} nurum, et socrum' significentur {17}, in explicationibus passim ostensum est. {18} [6] Similiter per haec apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt eos, x 21:

tum {19} per haec apud Lucam, Si quis venit ad Me, neque {20} odit patrem suum, et matrem {21}, et uxorem {21},et liberos {22}, et fratres, et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse; (o)et quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse: sic ergo omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, xiv 26, (o)27, 33;

(s)quis non videt quod aliter intelligenda sint haec verba quam secundum litteram, ad minimum ex eo quod dicatur absque restrictione, quod pater, mater, uxor, liberi, fratres, sorores, odio habendi sint, ut quis possit esse discipulus Domini, cum tamen ex praeceptis Domini est quod nemo odio habendus sit, ne quidem inimicus? Matth. v 43, 44; quod propria hominis, quae sunt mala et falsa in suo ordine, per illa nomina intelligantur, patet, nam dicitur etiam quod odio habebit animam suam, et quod abnegabit omnes suas facultates, quae sunt propria ejus; [7] status tentationis seu pugnae spiritualis etiam hic describitur {23}, nam dicitur, `quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse'; `discipulus Domini esse' est duci ab Ipso et non a semet, ita a bonis et veris quae a Domino, et non a malis et falsis quae ab homine.(s) Similiter intelligendum est Verbum alibi, ubi illi nominantur, ut {24} apud (x)Jeremiam, Ad verba Mea non attendunt, et legem Meam, repudiant (o)illam; quapropter sic dixit Jehovah, Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii una, vicinus et socius ejus, et pereant, vi 19, 21:

apud Jeremiam, Dispergam eos, virum cum fratre suo, [ac patres] (c)et filios simul; non parcam, neque remittam, neque miserabor, quo minus perdam eos, xiii 14:

(x)apud eundem, Multiplicavit Jehovah impingentes, etiam cecidit vir super socium suum, xlvi 16:

et apud Esaiam, Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, xix 2;

in (o)his locis etiam similia per patres, filios, fratres, et socios intelliguntur. @1 ac communicatur, sic enim vita spiritualis aufertur$ @2 i , de qua sequitur$ @3 tunc interna Ecclesiae quae repraesentabantur conspurcata fuissent, et prophanata; inde est, quod parum aliquid de coelo, deque vita post mortem illis detectum sit, ac ideo$ @4 fuerint$ @5 i et$ @6 in opposito sensu$ @7 intelligere sensum Verbi in pluribus locis$ @8 et$ @9 i, quae sunt$ @10 i cum$ @11 quale est in tentationibus,$ @12 i ac$ @13 socri$ @14 proprium$ @15 i , et quae ex proprio hominis$ @16 i et$ @17 i et per$ @18 intelligantur$ @19 et$ @20 et non$ @21 i suam$ @22 i suos$ @23 quod status tentationis seu pugnae spiritualis contra mala et falsa etiam hic describatur, patet$ @24 i in sequentibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church