Arcana Coelestia (Elliott) n. 10497

Previous Number Next Number See English 

10497. `Et factum postridie': quod significet durationem cultus talis usque ad finem Ecclesiae, constat ex significatione `postridie' quod sit perpetuum et aeternum, at cum de gente Judaica, quod sit usque ad finem Ecclesiae; quod `postridie' sit in perpetuum et in aeternum, est quia per `crastinum' cum id dicitur de talibus quae significant {1} Divina (o)caelestia et spiritualia, perpetuum ac aeternum {2} significatur, videatur n. 3998, 9939; quod autem sit duratio usque ad finem Ecclesiae: est quia dicitur de gente {3} Judaica et ejus cultu, qui finem habuit cum Dominus in mundum venit, secundum praedictionem apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consumendum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum; in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem; tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem, ix 24, 27:

et quod residuum cultus illius gentis finem habiturum sit fine Ecclesiae hodiernae in Europa, praedicit Dominus apud Matthaeum {4}, Amen dico vobis, Non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt, xxiv 34;

agitur in eo capite de consummatione saeculi, quae est finis hujus Ecclesiae, ut ostensum videatur in initiis ad Geneseos xxvi-xl. @1 d significant i involvunt$ @2 id$ @3 i Israelitica et$ @4 i his verbis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church