Arcana Coelestia (Elliott) n. 10536

Previous Number Next Number See English 

10536. `Et non posuerunt aliquis ornatum suum super se': quod significet quale externi eorum quod absque Divino, constat ex significatione `ornatus' quod sit Divinum in externis, ita `non ponere ornatum super se' est absque Divino in externis; quod hoc per `ornatum' significetur, {1}est quia ornatus ad vestes refertur, et per `vestes' in genere significantur Divina Vera; quod per `vestes' in genere significentur Divina Vera, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi omne tam angeli quam spiritus apparent induti vestibus, et quisque secundum vera {2}sua; qui in genuinis veris Divinis sunt, illi apparent induti vestibus albis {3}splendescentibus, ac alii aliis; spiritus (x)quidem non sciunt unde illis vestes veniunt, sed induuntur (t)nescientibus illis; et quoque vestes eorum variantur secundum mutationes status eorum quoad vera; verbo intellectuale eorum est quod sistitur et repraesentatur per vestes, nam intellectuale cujusvis formatum est per vera, et fit tale, qualia sunt vera ex quibus; intellectuale apud angelos caeli est in interno eorum, inde illis vestes albae splendentes; {4}splendor est ex Divino Bono et albedo est ex luce caeli, quae est Divinum Verum; at vestes illorum qui in externis sunt absque interno, sunt furvae ac lacerae, quales mendicorum in plateis et {5} latronum in silvis; inde constare potest quid per `ornatum' significatur, quod nempe sancta vera Ecclesiae, et inde per `non ponere ornatum' esse absque sanctis veris Ecclesiae, et applicate ad gentem Israeliticam, quae in externis absque interno erat, quale externi {6} absque veris (c)a Divino. Quod `vestes' sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6378, 6914, 6917, 6918, 9093, 9158, 9212, 9216, 9814, 9827, 9952. Quid vestes Aharonis et filiorum ejus, n. 9814, 10068; quod `ornatus' in Verbo significet sancta vera Ecclesiae, videbitur in sequenti articulo n. 10540. @1 est quia vestes in genere significant Divina Vera, ita quoque ornatus qui etiam ad vestes referunt, quod vestes significent$ @2 apud illos$ @3 splendentibus$ @4 splendescentia$ @5 i quales$ @6 i, quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church