Arcana Coelestia (Elliott) n. 10554

Previous Number Next Number See English 

10554. `Et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies': quod significet Divina in Verbo conjuncta, constat ex significatione `loqui facies ad facies' quod sit conjungi, per `facies' enim significantur interiora, et cum interiora se mutuo spectant (c)et vident simile, tunc se conjungunt; hoc significatur per `loqui (x) facies ad facies' cum de Jehovah {1}ad Moschen, per quem intelligitur Verbum, per `loqui' enim significatur perceptio, et per `facies ad facies' significatur mutuo, inde perceptio mutua unius in alterius, quae est conjunctio; [2] hoc intelligitur de Verbo, quod tale sit, {2}quoniam Moscheh hic est Verbum; Verbum enim tale est in suo interno, et in suo externo; in interno omnia et singula conjuncta sunt, et quoque in externo, et quoque quae in interno sunt cum illis quae in externo per correspondentias; conjunctiones illae non describi possunt, et si describerentur, non capi possent aliqua idea cogitationis; sunt {3} caelestia et spiritualia, quae ibi sic inter se conjuncta sunt, et haec per correspondentias cum naturalibus et mundanis, quae sensum litterae {4} faciunt; quales conjunctiones sunt, sisti ad ideam aliquatenus potest per conjunctiones societatum angelicarum in {5}caelis, quae simul sumptae unum sunt, plane sicut membra, viscera, et organa apud hominem, quae tametsi varia sunt, et quodlibet eorum intus ex innumerabilibus variis {6}consistit, usque unum faciunt; tale etiam est Verbum quoad sua vera et bona; quod tale sit Verbum, prorsus nescit homo, sed sciunt angeli, hi enim {7}percipiunt nexum interiorum Verbi. [3] Ex his constare potest quod per `locutus Jehovah ad Moschen facies ad facies' significentur Divina in Verbo conjuncta. Quod aliud significetur {8} per `loqui facies ad facies,' {9}et aliud per `videre Jehovam facie ad faciem,' patet {10}in sequentibus hujus capitis, ubi Jehovah ad Moschen dicit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit, sed ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero, et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et `facies Meae non videbuntur, vers. 20, 22, 23;

quod `Moscheh' sit Verbum, videatur in locis citatis n. 10549, et quod `facies' sint interiora, in locis citatis n. 9546, (c)ac quod `loqui' sit perceptio, in locis citatis n. 10290. @1 et Moscheh$ @2 nam$ @3 enim$ @4 i Verbi$ @5 coelo$ @6 consistunt$ @7 inde suam sapientiam hauriunt$ @8 i hic$ @9 quam$ @10 d in i ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church