Arcana Coelestia (Elliott) n. 10557

Previous Number Next Number See English 

10557. `Et minister ejus Joschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii': quod significet Divinum Verum ministrans in sanctis Ecclesiae et cultus loco Moschis interea, constat ex repraesentatione `Joschuae ministri Moschis' quod sit Divinum Verum ministrans loco Moschis, qui `filius Nunis' dicitur ex vero, et `puer' ex bono; et ex significatione `non emovit se a medio tentorii' quod sit interea non cessans in sanctis Ecclesiae et cultus; per `non se emovere' significatur non interea cessare, et per `tentorium' significatur sanctum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de quo supra n. 10545. In mox superiore articulo n. (x)10556 dictum est quod Moscheh nunc ingrediatur repraesentare caput gentis Israeliticae, quare ne series rerum in sensu interno rumperetur, factum est ut Joschua in tentorio maneret, absente Mosche, per `Joschuam' enim repraesentatur Divinum Verum quoad aliquam functionem, prout Divinum Verum pugnans, n. 8595, Divinum Verum lustrans et appercipiens, n. 10454, hic autem Divinum Verum ministrans, absente Mosche; ideo dicitur `minister Moschis.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church