Arcana Coelestia (Elliott) n. 10559

Previous Number Next Number See English 

10559. `Et dixit Moscheh ad Jehovam': quod significet indignationem quod non Divinum, ita quod non ipsa Ecclesia apud illos, constat ex significatione `dicere' quod hic sit indignatio, nam dicere involvit sequentia, haec enim sunt quae dixit, et sequentia sunt indignationis {1}propter id, quod non Divinum vellet apud eos esse, ita quod non apud illos Ecclesia, per quod praestantiores redderentur omnibus {2}qui super faciebus terrae, ut patet a vers. (t)16 seq.; quod verba Moschis ad Jehovam essent indignationis propterea, erat quia Moscheh hic {3}refert caput gentis Israeliticae, videatur supra n. (x)10556, quapropter pro se, et pro illa gente loquitur, nam dicit `ego et populus,' vers. 16; et quia illam gentem ut caput hic refert, ideo per `dixit Moscheh ad Jehovam' significatur indignatio; homo enim qui talis est qualis (t)illa gens, indignatur contra Deum si non potitur cupitis; [2] hoc faciunt omnes qui in externis sunt absque interno, illi enim si venerantur et adorant Deum et quasi amant, non est propter Ipsum sed propter se, nam non volunt aliud quam eminentiam super alios et opulentiam prae aliis; hic ignis est qui eorum venerationem et adorationem et quasi amorem excitat; at si non obtinent quae cupiunt, relinquunt Deum; quod gens illa talis fuerit, patet manifeste ab historicis Verbi; simile significatur per haec verba Jacobi, Vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, Gen. xxviii 20, 21;

quae involvunt, quod si illa {4}acceperit, agnosceret Jehovam pro suo Deo, at si non {5}acceperit, non agnosceret; talis etiam fuit gens quae ab Ipso; inde est quod gens illa toties desciverit, et coluerit alios deos, usque ut tandem propterea {6}ejiceretur e terra Canaane, primum gens Israelitica et postea Judaica. Quod causa indignationis, de qua supra, fuerit, quod non praestantiores fierent omnibus in universo terrarum (x)orbe {7}si non Jehovah iret cum illis, patet; [3] quod etiam indignationis causa fuerit quod non ipsa Ecclesia esset apud illos, sequitur ex eo quod a Jehovah introduci in terram Canaanem sit fieri Ecclesia; causa quod ita sit, est quia Ecclesia in terra Canaane fuerat ab antiquissimis temporibus, et {8}quia non alibi potuerat conscribi Verbum quam ibi, ita apud gentem quae possideret illam terram, et ubi Verbum ibi Ecclesia; quod non alibi conscribi posset Verbum quam ibi, erat quia omnia loca quae in universa illa terra, et quae circum illam, sicut montes, {9}valles, (t)fluvii, silvae, et reliqua, repraesentativa caelestium et spiritualium facta (x)fuerunt, et Verbi sensus litterae tam in historicis quam in propheticis, ex talibus necessario erit; quoniam interiora Verbi, quae sunt caelestia et spiritualia, desinent in talia, et quasi insistent eis {10}sicut domus super suo fundamento, {11}nam nisi (x)Verbum quoad sensum litterae, qui est ultimum ejus, insisteret talibus, foret id sicut domus absque fundamento; quod ita sit, {12}patet ex Verbo, quod toties ibi memorentur loca illius terrae, quae omnia, quia repraesentativa facta, significant res caeli et Ecclesiae; inde {13}est quod introduci in terram Canaanem significet instaurationem Ecclesiae, et quod indignatio Moschis etiam illud involvat tametsi id {14}non cogitavit. Quod in terra Canaane Ecclesia fuerit ab antiquissimis temporibus, et quod inde omnia loca ibi repraesentativa facta sint, videatur n. (x)3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, (x) 6306, 6516, 8317, 9320, 9325, et quod inde `terra Canaan' in Verbo significet Ecclesiam, in locis citatis n. 9325. @1 , indignatus fuit$ @2 in universo terrarum orbe$ @3 repraesentat$ @4 dederit ei$ @5 dederit$ @6 ejiceretur altered to ejicerentur$ @7 per id quod Jehovah non$ @8 quod$ @9 colles$ @10 ut$ @11 sensus literae est naturalis, et omne spirituale desinit in naturali et ibi subsistit, et si non naturale esset fundamentum, foret sicut domus exstructa supra humum, et sicut dicitur in aere$ @12 etiam patet ex Verbo, imprimis prophetico, ubi toties memorantur$ @13 constare potest$ @14 nesciverint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church