Arcana Coelestia (Elliott) n. 10609

Previous Number Next Number See English 

10609. `Etiam grex et armentum {1}nec pascent e regione montis hujus': quod significet quod nec (x)instrui possent de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, constat ex significatione `gregis' quod sit bonum interius, et ex significatione `armenti' quod sit bonum exterius, de quibus n. 5913, 6048, 8937, ex significatione `pascere' quod sit instrui, de qua n. 5201, 6277, et ex significatione `montis,' hic montis Chorebi, quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua n. 10543; inde patet quod per illa verba significetur quod gens illa nec instrui posset de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, quoniam extra externum {2}illud erant, et non aliquo modo intra; {2}quod non instrui de illo potuerint, erat quia in amoribus sui et mundi fuerunt, et qui in illis amoribus sunt nusquam scire possunt quid bonum caeleste et spirituale, ita quid bonum Ecclesiae, nam hoc bonum est spirituale et caeleste, quia Divinum; si bonum illud describeretur illis, prorsus non caperent, quoniam clausum apud illos est internum, ubi perceptio illius boni. [2] Quod talia significentur per quod grex et armentum non pascent e regione montis, videri potest alienum illis qui animum in sensu historico Verbi solum tenent, et non ultra cogitant, quod aliquid apud ipsam gentem significent; nec sciunt illi qui non sensum internum Verbi norunt, in quo `grex et armentum' non significant gregem et armentum, sed bonum interius et exterius apud hominem; quid enim Verbum, quod Divinum {4}, commune habet cum grege et armento, seu cum {5}bestia? sed cum hominibus, eorum cultu, amore, et fide, ita cum talibus quae faciunt Ecclesiam apud illos, in eo est Verbum Divinum. [3] Quod `grex et armentum' talia significent, et non gregem et armentum, constat ex locis {6}in Verbo ubi nominantur, ut apud Davidem, Dominari fecisti Ipsum super opera manuum Tuarum, et omnia posuisti sub pedes Ipsius, {7}gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, Ps. viii 7, 8 [A. V. 6, 7];

agitur ibi de Domino, ac de Ipsius potestate super omnia in caelo et in terra; et per `{7}gregem et armenta' significantur bona interiora (c)et exteriora apud homines, ac per bestias affectiones {8} apud illos; quid alioquin foret describere potestatem Domini, quae Divina, super greges, armenta, et bestias ? quod `bestiae' sint affectiones {8} apud hominem, videatur in locis citatis n. 9280: [4] apud Joelem, Propinquus dies Jehovae est, et sicut devastatio a Schaddai veniet; suspirat bestia, perplexae sunt catervae armenti, eo quod non pascuum illis, etiam catervae gregis desolatae sunt, i [15,] 18;

hic quoque `bestiae' pro affectionibus {9}apud hominem, `catervae armenti et gregis' pro bonis interioribus et exterioribus; agitur enim {10}ibi de Domini adventu, hic enim significatur per `diem Jehovae,' et de Ecclesia {11}tunc quod vastata, hoc est, quod non amplius tunc bonum amoris, nec bonum fidei, haec sunt quae significantur per `bestias, armenta, et greges'; quid alioquin foret, quod tunc suspiraret bestia, perplexae essent catervae armenti, et desolatae catervae gregis? quid hoc ad Ecclesiam? per `pascuum quod tunc non illis' significatur quod non verum {12}quo instruantur': [5] apud Jeremiam, Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritia nostra, greges eorum et armenta eorum, et filios eorum et filias eorum, iii 24;

etiam {13}hic per `greges et armenta' significantur bona Ecclesiae, quae sunt bona amoris et fidei, interiora et exteriora: [6] apud Esaiam, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum; tunc erit Scharon in habitaculum gregis, et vallis Achoris in cubile armenti populo Meo, qui quaesiverunt Me, lxv [9,] 10;

per `Jacobum' et `Jehudam' ibi non intelligitur populus Jacobi (c)et Jehudae, sed Ecclesia caelestis externa et interna, per `Jacobum' externa, {14} per `Jehudam' interna; bonum internum illius Ecclesiae significatur (d)per `habitaculum gregis' et externum per `cubile armenti'; `Scharon' est internum ubi id bonum, et `vallis Achoris' est externum; quod `Scharon' sit internum Ecclesiae caelestis, constat ex locis ubi Scharon nominatur, ut apud Esaiam xxxiii 9 et xxxv 2; et quod `vallis Achoris' sit externum illius Ecclesiae, apud Hoscheam ii 15: apud Hoscheam, Israel, Ephraim, et Jehudah cum gregibus suis et cum armentis suis ibunt ad quaerendum Jehovam, et non invenient, v [5,] 6;

ibi etiam `greges et armenta' significant interiora et exteriora apud illos qui intelliguntur per `Israelem, Ephraimum, et Jehudam'; quid alioquin foret quod illi irent cum gregibus et armentis ad quaerendum Jehovam? {15} @1 subsistere IT$ @2 eorum erat$ @3 (m)quod qui in amore sui sunt non instrui possint de bono coeli, quia hoc non possunt scire quid sit qui in malo(n)$ @4 i est$ @5 bestiis$ @6 After ubi$ @7 greges IT$ @8 i boni$ @9 i boni$ @10 de adventu Domini, is$ @11 sunt$ @12 per quod bonum$ @13 ibi$ @14 i et$ @15 i Quod gens Israelitica non instrui possent de bono interiori et exteriori (m)Verbi, Ecclesiae et cultus, erat quia in amore sui et mundi fuerunt, et qui in illo sunt nusquam scire possunt quid bonum coeleste et spirituale, et si describitur, nec capiunt, clausum enim apud illos est internum, ubi perceptio illius boni.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church