Arcana Coelestia (Elliott) n. 1073

Previous Number Next Number See English 

1073. 'Discoopertus fuit in medio tentorii sui': quod significet perversa inde, constat ex significatione 'discooperti' seu nudi; is enim discoopertus et nudus ab ebrietate ex vino vocatur, apud quem non vera fidei, et magis apud quem perversa; ipsa vera fidei comparantur vestibus quae tegunt bona charitatis seu charitatem, nam charitas est ipsum corpus, vera ideo sunt vestes; vel quod perinde est, charitas est ipsa anima, vera fidei sunt sicut corpus quod est amictus animae; etiam vera fidei in verbo appellantur 'vestes,' et 'integumentum'; quare in vers. seq. 23 dicitur 'quod Shem et Japheth acceperint vestem et texerint nuditatem patris sui'; spiritualia se habent respective ad caelestia sicut corpus quod amicit animam, aut sicut vestes quae corpus, in caelo quoque repraesentantur per vestes; hic, quia 'discoopertus jacuisse' dicitur, significatur quod se deprivaverit veris fidei per id quod investigare voluerit illa per sensualia, et inde ratiocinia. Similia in Verbo significantur per 'jacere nudatus ex ebrietate vini,' ut apud Jeremiam, Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam super te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Thren. iv 21;

et apud Habakkuk, Vae facienti bibere socium suum,... et etiam inebriando, propterea ad aspiciendum super nuditates eorum, ii (x) 15.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church