Arcana Coelestia (Elliott) n. 10737

Previous Number Next Number See English 

10737. Interrogati dein qualem illi ideam {1}haberent de Deo; respondebant quod non concipiant Deum invisibilem sed Deum visibilem sub humana forma, et quod hoc non modo sciant ex interiore perceptione sed etiam ex eo quod apparuerit illis ut homo, addentes quod si secundum quorumdam advenarum (c)et praedicatoris ideam conciperent Deum ut invisibilem, nequaquam possent cogitare de Deo, quoniam invisibile non cadit in ideam cogitationis; percepi quod ideo quia invisibile illis erat absque forma ita absque quali, (c)ac idea, quae absque illis est, vel dissipatur vel cadit in naturam quae visibilis. His auditis dicere illis dabatur quod bene faciant quod cogitent de Deo {2} sub humana forma, et quod multi ex nostra tellure similiter cogitent, imprimis cum de Domino, et quod antiqui non aliter cogitaverint; narrabam tunc de Abrahamo, de Lotho, de Guideone, deque Manoacho et ejus uxore, et quid de illis memoratur in nostro Verbo, quod nempe viderint Deum sub humana forma, et visum agnoverint pro Creatore universi, et vocaverint Jehovam, et hoc quoque ex interiore perceptione; sed quod hodie interior illa perceptio in orbe Christiano perierit, ac modo remaneat apud simplices qui in fide. @1 After Deo$ @2 i visibili$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church