Arcana Coelestia (Elliott) n. 10794

Previous Number Next Number See English 

10794. Quod concernit sacerdotes, docebunt illi homines viam ad caelum et quoque ducent illos; docebunt illos secundum Ecclesiae suae doctrinam ac ducent ut vivant secundum illam. Sacerdotes qui docent vera, et per illa ducunt ad bonum vitae et sic ad Dominum, sunt pastores ovium boni, qui autem docent {1}, et non {2} ducunt ad bonum vitae et sic ad Dominum, sunt pastores mali; {3}hi a Domino vocantur `fures et latrones' apud Johannem x 7-16. @1 i vera$ @2 i per illa$ @3 hi etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church