Arcana Coelestia (Elliott) n. 10825

Previous Number Next Number See English 

10825. Quod Dominus conceptus sit (c)a Jehovah Patre, et sic a conceptione Deus, notum est in Ecclesia; et quoque quod resurrexerit cum toto corpore, nam nihil reliquit in sepulcro, de quo etiam postea confirmavit discipulos, dicendo, Videte manus Meus et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habere, Luc. xxiv 39;

et tametsi fuit homo quoad carnem et ossa, usque intravit per fores clausas, ac postquam Se manifestavit, invisibilis factus est, Joh. xx 19, 26; Luc. xxiv 31. Secus fit omni homini, homo enim modo quoad spiritum et non quoad corpus resurgit, quare cum dixit quod non sit sicut spiritus, dixit quod non sit sicut alius homo. Inde nunc patet quod etiam Humanum in Domino Divinum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church