Arcana Coelestia (Elliott) n. 1094

Previous Number Next Number See English 

1094. 'Servus servorum erit fratribus' quod significet vilissimum in Ecclesia, constat ex natura cultus externi separati ab interno: quod cultus externus in se spectatus nihil sit nisi internus sit qui eum sanctum faciat, unicuivis constare potest. Quid adoratio externa absque adoratione cordis nisi gestus? quid oratio oris si non ei inest mens, nisi blateratio? et quid opus quoddam si non intentio in illo, nisi quoddam nihil? quare externum omne in se est inanimatum quoddam, at unice vivit ab interno. [2] Qualis sit cultus externus separatus ab interno, constare mihi potuit a multis in altera vita; magae et praestigiatrices ibi, dum vixerunt in mundo, aeque frequentarunt Ecclesiam et sacramenta ac alii; similiter dolosi et quidem hi prae aliis; tum quoque qui rapinis delectati fuerunt; ut et avari; et tamen infernales sunt et maximo odio habent Dominum et proximum; cultus eorum internus in externo fuerat vel ut viderentur mundo, vel ut obtinerent mundana, terrestria et corporea quae cupiverunt, vel ut sub specie sanctitatis fallerent, vel ex habitu quodam inducto: quod tales pronissimi sint ad adorandum quemcumque deum aut quodcumque idolum quod sibi suisque cupiditatibus favet, constat manifeste; imprimis a Judaeis, qui quia nihil nisi in externis posuerunt cultum, toties in idololatrias lapsi sunt; causa est quia talis cultus in se non est nisi idololatricus, nam colitur ab iis externum: [3] gentes quoque in terra Canaane quae coluerunt Baales et alios deos, paene similem cultum externum habuerunt; nam non solum templa et altaria sed etiam sacrificia habebant, sic ut parum differret eorum cultus externus a cultu Judaeorum; solum quod illi nominarent Baalem, Ashtaroth aliumve pro suo deo, et Judaei Jehovam; sicut etiam hodie, putantes quod sola nominatio Jehovae faceret eos sanctos et electos, cum tamen hoc potius eos prae aliis damnaverit; sic enim profanare potuerunt sanctum quod gentes non possent; talis cultus est qui vocatur 'Canaan' qui servus servorum dicitur: quod 'servus servorum' sit vilissimum in Ecclesia, videatur versu sequente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church