Arcana Coelestia (Elliott) n. 1118

Previous Number Next Number See English 

1118. Ostensum mihi per influxum quendam quem describere non possum, qualis illorum loquela fuit cum vixerunt in mundo, quod non articulata sicut loquela vocum nostri temporis sed quod tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam; appercipere etiam datum, qualis illorum respiratio interna fuit, quod processerit ab umbilico versus cor, et sic per labia, absque sonoro, et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam et pulsaverit in quoddam quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam intra os, et quidem per quoddam ibi quod vocatur hodie tuba Eustachiana: et ostensum, quod per talem loquelam multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae similiter diriguntur per respirationem, sed externam; nam nihil in aliqua voce est quod non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam; quae quia interior etiam multo perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior et conformior. Praeter etiam per labiorum motiunculas, et correspondentes faciei mutationes; nam, quoniam caelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant, hoc a facie et oculis illorum elucebat, quae conformiter variabantur; nusquam potuerunt alium vultum praeferre quam secundum illa quae cogitabant; simulatio et magis adhuc dolus iis fuit facinus enorme.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church