Arcana Coelestia (Elliott) n. 1195

Previous Number Next Number See English 

1195. Quod 'Mizraim seu Aegyptus' sit scientia ad vers. 6 hujus capitis ostensum est: quod 'Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim' sint totidem ritualia quae mere scientifica sunt, constat ex illis quae modo dicta. Ritualia mere scientifica praedicantur de illis qui per ratiocinia explorant spiritualia et caelestia, et inde fingunt sibi cultum; ritualia istius cultus quia ex ratiociniis et scientificis, vocantur ritualia scientifica, in quibus nihil spirituale et caeleste, quia a semet; inde idola Aegyptiaca, et inde magiae; et quia inde eorum ritualia, Ecclesiae Antiquae ritus prorsus rejecerunt, immo nausearunt et odio habuerunt, ut constat ex Gen. xliii 32; xlvi 34; Exod. viii 22; haec quia significantur, dicuntur geniti a Mizraim seu ab Aegypto, hoc est, a scientificis: et quia scientifica eorum fuerunt diversa, ideo quoque ritualia inde diversa facta fuerunt; diversitates in genere significatae sunt per totidem gentes: quod talia per 'Ludim seu Ludios' intelligantur constat apud Jeremiam, Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, obtegam terram, perdam civitatem, et habitantes in ea; ascendite equi, insanite currus, et egrediantur fortes Cush et Put apprehendentes scutum, et Ludii apprehendentes, tendentes arcum, xlvi 8, 9;

ubi 'flumina Aegypti' sunt scientifica diversa quae falsa; 'ascendere et obtegere terram' est per scientifica intrare in illa quae sunt Ecclesiae seu fidei; 'perdere urbem' est destruere vera; 'Cush et Put' sunt cognitiones; 'Ludii' sunt scientifica ritualia, de quibus; 'apprehendere' et tendere arcum' est ratiocinari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church