Arcana Coelestia (Elliott) n. 1200

Previous Number Next Number See English 

1200. Quod 'Canaan' significet cultum externum in quo nihil internum, prius ubi de Canaane, ostensum est: cultus externus, qui 'Canaan' vocatur, est talis qualis ante Adventum Domini, tum post Adventum Ipsius, fuit Judaeorum; qui cultum externum habebant quem etiam stricte observabant, sed usque nesciebant quid internum, usque adeo ut se solum corpore vivere putaverint; quid anima, quid fides, quid Dominus, quid vita spiritualis et caelestis, quid vita post mortem, prorsus nesciebant; quare etiam tempore Domini plerique negabant resurrectionem,ut constat apud Matth. xxii (x)22-32 [A.V. 23-33] Marc. xii 18-28; Luc. xx 27-41. Cum homo talis est ut non credat se victurum post mortem, etiam non credit quod aliquid internum spirituale et caeleste detur: tales quoque sunt qui in meris cupiditatibus vivunt, quia vivunt meram vitam corporis et mundi, cumprimis qui foedae avaritiae immersi sunt; ii nihilominus cultum habent, frequentant illi synagogas, hi templa, et observant ritus, quidam eorum perquam stricte; sed quia non credunt dari vitam post mortem, cultus eorum non potest alius esse quam externus in quo nihil internum, sicut crusta absque nucleo, et sicut arbor in qua non fructus, et ne quidem folia: talis externus cultus est qui per 'Canaan' significatur: ceteri cultus (x)externi, de quibus supra actum, fuerunt cultus in quo interna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church