Arcana Coelestia (Elliott) n. 1240

Previous Number Next Number See English 

1240. Vers. 25. Et Ebero nati sunt bini filii, nomen unius Peleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Joktan. 'Eberus' fuit primus institutor Ecclesiae Antiquae alterius per quem significatur haec Ecclesia; cui bini filii fuerunt, per quos significantur bini cultus, nempe internus et externus; bini ejus filii dicti fuerunt Peleg et Joktan, per 'Peleg' significatur istius Ecclesiae cultus internus, et per 'Joktan' istius Ecclesiae cultus externus: 'quia in diebus ejus divisa est terra' significat quod tunc novum Ecclesiae ortum; 'terra' significat, hic ut prius, Ecclesiam: 'nomen fratris ejus Joktan' significat cultum externum istius Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church