Arcana Coelestia (Elliott) n. 1288

Previous Number Next Number See English 

1288. Quod 'verba una' significent quod una doctrina in particulari, constat ex illis quae prius dicta sunt, 'labium' enim significat doctrinam in communi, ut ostensum, 'verba' autem doctrinam in particulari seu particularia doctrinae; nam particularia nihil faciunt ut dictum, modo spectent unum finem, qui est amare Dominum supra omnia et proximum sicut semet, tunc enim particularia sunt communium. [2] Quod 'Verbum' significet omnem doctrinam de charitate et inde fide, et quod verba, illa quae sunt doctrinae, consta apud Davidem, Confitebor Tibi in rectitudine cordis; in discendo me judici justitiae Tuae; statuta Tua custodiam:... In quo purum redde puer tramitem suum? ad custodiendum juxta Verbum Tuum: in toto corde meo quaesivi Te, ne aberrare me facias a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi Verbum Tuum, ut non peccem Tibi Benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua. Labiis meis enarravi omnia judicia oris Tui: in via testimoniorum Tuorum gavisus sum:... in mandatis Tuis meditor; et intueor vias Tuas; in statutis Tuis delector; non obliviscor Verbi Tui, Ps. cxix (x)6-17;

'Verbum' pro doctrina in genere; ibi quod distincta sint praeceptajudicia, testimonia, mandata, statuta, via, labia, patet, quae omnia sunt Verbi seu doctrinae; etiam alibi in Verbo ubivis illa distincta significant: apud eundem, [3] Canticum amoris: volvit {1} cor meum verbum bonum;... lingua mea stilus scribae expediri; pulcher es prae filiis hominis; effusa est gratia labiis tuis;... equita super verbo veritatis, et mansuetudinis justitiae, docebit te mirabilia dextra tua, Ps. xlv 1-3, 5;

'equitare super verbo veritatis, et mansuetudinis justitiae' est docere doctrinam veri et boni; hic sicut alibi in Verbo distincta significat verbum, os, labium, et lingua; quod sint doctrinae de charitate, constat quia appellatur 'canticum amorum,' de qua doctrina praedicatur 'pulchritudo prae filiis hominis, gratia labiorum, dextra quae docet mirabilia': apud Esaiam, [4] Verbum misit Jehovah {2} in Jacobum, et cecidit (x)in Israele ix 8;

'verbum' pro doctrina cultus interni et externi, 'Jacobus' ibi pro cultu externo, 'Israel' pro interno: apud Matthaeum, Jesus dixit, Non e pane solum vivit homo, sed ab omni verbo, quod exit ex ore Dei, iv 4:

apud eundem, Quando quis audit verbum regni, et non attendit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde, xiii 19;

tum de verbo ibi vers. 20-23: apud eundem, Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt, xxiv 35;

ibi 'verbum' pro doctrina Domini, et 'verba' pro illis quae sunt Ipsius doctrinae. [5] Quia 'verba' pro omnibus doctrinae, ideo praecepta decalogi appellantur 'verba,' apud Mosen, Scripsit Jehovah super tabulis verba foederis, decem verba, Exod. xxxiv 28:

apud eundem, Indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba, et scripsit illa super duabus tabulis lapidum, Deut. iv 13; x 4:

apud eundem, Cave tibi, et custodi animam tuam valde, ne forte obliviscaris verba, quae viderunt oculi tui, Deut. iv 9:

praeter alibi. @1 Heb. [ ] (rahash)= 'to boil or bubble up, to emit.' A.V. 'overfloweth,' A.V. 'is inditing.' I has voluit, evidently a printer's error for volvit, the rendering Sch. has.$ @2 Heb. here is 'Adonai'= Lord. In 2921 S. has verbum misit Dominus for the same ref.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church