Arcana Coelestia (Elliott) n. 1296

Previous Number Next Number See English 

1296. 'Age laterificemus lateres': quod significet falsa quae sibi fingerent, constat ex significatione 'lateris'; 'lapis' in Verbo significat verum, inde 'later' quia factus ab homine, significat falsum, est enim later artificialiter factus lapis; quod 'later' id significet constare potest etiam ex his locis; apud Esaiam, Expandi manus Meas toto die ad populum refractarium: ambulantes via non bona post cogitationes suas,... sacrificantes in hortis, et suffientes super lateribus, lxv 2, 3;

'suffire super lateribus' pro colere ex fictis et falsis, quare dicuntur 'ambulantes post cogitationes suas': apud eundem, Propter elationem et superbiam cordis Ephraimi, et habitatoris Samariae, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, ix 9, 10;

'Ephraim' pro intelligente qui in perversa lapsus, qui vera vocat aut facit falsa seu 'lateres'; 'lapis caesus' pro ficto: apud Nahum, Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem lateritiam; ibi comedet te ignis, et exscindet te gladius, iii 14, 15;

ibi 'calcare lutum' pro falsis, 'reparare fornacem lateritiam' pro cultu inde; 'ignis' est poena cupiditatum, 'gladius' est poena falsitatum: apud Ezechielem, Sume tibi laterem, et pone eum ante te, et sculpe super eum urbem Hierosolymam, iv 1;

ibi mandatum ut eam obsideret, in quo prophetico involvitur quo cultus falsificatus. Quod 'later' significet falsum, adhuc constare potest a significatione 'lapidis' quod sit verum, de quo in mox sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church