Arcana Coelestia (Elliott) n. 141

Previous Number Next Number See English 

141. De proprio innumerabilia sunt quae dici possunt; nempe quomodo se habet proprium apud hominem corporeum et mundanum, quomodo apud hominem spiritualem, et quomodo apud caelestem. Proprium apud hominem corporeum et mundanum est omne ejus; non scit aliud quam proprium; si proprium perderet, ut dictum, putaret se perire. Apud hominem spiritualem etiam proprium apparet simile, nam is, tametsi novit quod Dominus sit vita omnium et det sapientiam et intelligentiam, proinde det cogitare et agere, usque hoc dicit, sed non ita credit. Homo autem caelestis agnoscit quod Dominus sit vita omnium, det cogitare et agere, nam percipit quod ita sit, nec usquam cupit proprium; et tametsi non cupit proprium, usque datur ei a Domino proprium, quod conjunctum est cum omni perceptione boni et veri, et cum omni felicitate; angeli in tali proprio sunt, et tunc in summa pace et tranquillitate; nam in proprio illorum sunt illa quae sunt Domini, Qui regit illorum proprium, seu illos per proprium illorum: hoc proprium est ipsissimum caeleste; at proprium hominis corporei est infernale: sed de proprio plura in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church