Arcana Coelestia (Elliott) n. 1419

Previous Number Next Number See English 

1419. 'Et magnum faciam nomen tuum': quod significet gloriam, constare potest absque explicatione: in sensu externo per 'facere nomen' et per 'gloriam' significatur mundanum quoddam, sed in sensu interno caeleste; caeleste hoc non est ut maximus ambiat esse sed ut minimus, omnibus serviendo, sicut Dominus Ipse dixit apud Matthaeum, Non sic erit inter vos, sed quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister: et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus: sicut Filius Hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, et det animam suam redemptionem pro multis, xx 26-28; Marc. x 44, 45. Caeleste amoris id est ut non velit esse sui sed omnium, sic ut dare velit omnia quae sua aliis; essentia amoris caelestis in eo consistit; Dominus quia est ipse Amor, seu essentia et vita amoris omnium in caelis, omnia quae Ipsius sunt, dare vult generi humano, quod significatur per illa quae dixit Dominus quod 'Filius Hominis venerit ut det animam suam redemptionem pro multis': inde constat quod nomen et gloria in sensu interno prorsus aliud sit quam in sensu externo; quare omnes in caelo qui magni et maximi fieri cupiunt, rejiciuntur, quia est contra essentiam et vitam amoris caelestis quae a Domino: inde etiam est quod nihil magis contrarium amori caelesti sit quam amor sui; de quibus videantur quae ab experientia, n. 450: 452, 952.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church