Arcana Coelestia (Elliott) n. 1429

Previous Number Next Number See English 

1429. Quod 'Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum' significet quod adhuc non ita multum Divini, constare potest a significatione numerorum 'quinque' quod sit parum, et numerorum 'septuaginta' quod sit sanctum; quod quinque sint parum, ostensum est prius n. 649, quodque septuaginta seu septem sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881; hic quia septuaginta praedicantur de Domino, significant sanctum Divinum. Quod numeri annorum Abrami etiam in sensu interno significent alia, constare potest ab illis quae prius de annis et numeris dicta et ostensa sunt n. 482, 487, 493, 575, 647, 648, 755, 813, et ex eo quod nulla vocula et iota in Verbo detur quae non internum sensum habeat; et nisi spiritualia et caelestia involveret, nusquam memoratum fuisset quod Abramus tunc fuisset quinque annorum et septuaginta annorum, et hoc nec exstitisset in hac ejus aetate; sicut etiam constare potest ab aliis numeris tam annorum quam mensurarum in Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church