Arcana Coelestia (Elliott) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. Quod 'vocare nomine' significet nosse quales sunt, sciendum quod antiqui per 'nomen' nihil aliud intellexerint quam essentiam rei; per 'videre et vocare nomine' nosse quales sunt: causa erat quod nomina inderent filiis et filiabus suis secundum ea quae significabantur; nam unicuivis nomini aliquid singulare fuit, ex quo et per quod nossent unde et quales, sicut etiam ex sequentibus ubi de duodecim filiis Jacobi, ex Divina Domini Misericordia, agendum, videbitur. Cum itaque nomini inerant unde essent et quales essent, per 'vocare nomine' nihil aliud intelligebant; talis locutio apud eos familiaris fuit, quam qui non intelligit, mirabitur quod ea significent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church