Arcana Coelestia (Elliott) n. 1443

Previous Number Next Number See English 

1443. Quod prima perceptio sit 'quercetum Moreh,' ita se res habet: sunt apud hominem intellectualia, rationalia et scientifica; intima ejus sunt intellectualia, interiora sunt rationalia, et exteriora sunt scientifica, haec appellantur ejus spiritualia, quae in tali ordine sunt; intellectualia hominis caelestis comparantur 'horto ex omnis generis arboribus'; rationalia 'silvae ex cedris et similibus arboribus' quales in Libano; scientifica autem 'quercetis,' et hoc ex ramis implexis quales sunt quercuum; per ipsas 'arbores' significatae sunt perceptiones, sicut per 'arbores horti Edenis ab oriente' perceptiones intimae seu intellectualium, ut ostensum prius n. 99, 100, 103; per 'arbores silvae Libani' perceptiones interiores seu rationalium; per 'arbores autem querceti' perceptiones exteriores seu scientificorum quae sunt externi hominis; inde est quod 'quercetum Moreh' significet primam perceptionem Domini, nam adhuc puer fuit et spiritualia Ipsius non interius. Praeterea quercetum Moreh erat ubi quoque filii Israelis primum venerunt cum transiverunt Jordanem et viderunt terram Canaanem, de quo apud Mosen, Dabis benedictionem super monte Gerizim, et maledictionem super monte Ebal. Nonne illi trans Jordanem, post viam ingressus solis, in terra Canaanaei habitantis in planitie adversus Gilgal, juxta querceta Moreh? Deut. xi 29, 30;

quibus significatur etiam primum perceptionis; introitus enim filiorum Israelis repraesentat introitum fidelium in regnum Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church