Arcana Coelestia (Elliott) n. 1463

Previous Number Next Number See English 

1463. Quod 'peregrinari' sit instrui, constare potest ex significatione 'peregrinari' in Verbo quod sit instrui, et hoc ex causa quia peregrinatio et migratio, seu processio a loco in locum in caelo non aliud sit quam mutatio status, ut ostensum prius n. 1376, 1379; quare quoties in Verbo occurrit profectio, peregrinatio, et translatio a loco in locum, non aliud obvenit angelis quam talis mutatio status quae apud eos; mutationes status sunt tam cogitationum quam affectionum: mutationes status cogitationum sunt cognitiones, quae in mundo spirituum sistuntur per instructiones, quae causa quoque fuit quod Antiquissimae Ecclesiae homines, quia communicationem habebant cum caelo angelico, per 'peregrinationem' nec aliud perciperent; ita hic 'quod Abram descenderit in Aegyptum ad peregrinandum' nihil aliud significat quam instructionem Domini; [2] similiter per quod Jacobus et filii ejus in Aegyptum, ut apud Esaiam, Sic dixit Dominus Jehovih, Aegyptum descendit populus Meus in principio ad peregrinandum, et Asshur pro nihilo oppressit illum, lii 4;

ubi 'Asshur' pro ratiociniis: inde quoque illi qui instruebantur in Ecclesia Judaica, dicti fuerunt peregrini peregrinantes in medio illorum, de quibus mandatum ut similiter haberentur sicut indigenae, Exod. xii 48, 49; Lev. xxiv 22; Num. xv 13-16, 26, 29; xix 10, de quibus apud Ezechielem, Dividetis terram hanc vobis juxta tribus Israelis, et erit, juxta sortem dividetis illam hereditatem vobis et peregrinis peregrinantibus in medio vestri.... et erunt vobis sicut indigena in filiis Israelis, vobiscum sortem jacient in hereditatem in medio tribuum Israelis, et erit, in tribu cum qua peregrinus peregrinatus est cum illa, ibi dabitis hereditatem (x)illius, xlvii [21], 22, 23;

ubi de Nova Hierosolyma seu de regno Domini; per 'peregrinos peregrinantes' intelliguntur illi qui patiuntur se instrui, proinde gentes; quod pro illis qui instruuntur, constat ex eo quod dicatur 'in tribu, cum qua peregrinatus est, ibi daretur hereditas'; 'tribus' pro illis quae sunt fidei. [3] Per 'peregrinari' etiam simile quid significatur ac per proficisci et habitare, per 'proficisci' vitae instituta et ordo, perque 'habitare' vivere, de quibus prius n. 1293; quare etiam terra Canaan dicitur 'terra peregrinationum Abrahami, Isaci et Jacobi,' Gen. xxviii 4; xxxvi 7; xxxvii 1; Exod. vi 4; et Jacob dixit ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum, mearum, parum et mali fuerunt dies annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum, Gen. xlvii 9;

ubi 'peregrinatio' pro vita et instructionibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church