Arcana Coelestia (Elliott) n. 1469

Previous Number Next Number See English 

1469. Quod 'Sarai uxor' sit verum adjunctum caelestibus quae fuerunt apud Dominum, constat ex illis quae nunc de significatione Sarai uxoris dicta sunt. Quod dicatur veram adjunctum caelestibus, inde est quod omne verum apud Dominum fuit prius; caeleste secum habet verum, unum inseparabile est ab altero sicut lux a flamma, sed reconditum fuit in Interno Ipsius Homine Qui Divinus; scientifica et cognitiones quae addidicit, non sunt vera seu veritates sed modo sunt vasa recipientia; sicut quicquid est in memoria hominis, nihil minus est quam verum tametsi praedicatur; sed in illis ut in vasis, est verum; haec vasa per instructionem in cognitionibus ex Verbo a Domino formanda erant seu potius aperienda, ut non solum illis insinuarentur caelestia sed ut fierent quoque caelestia ita Divina; Dominus erum conjunxit Divinam Essentiam Humanae ut Humana Ipsius fierent quoque Divina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church