Arcana Coelestia (Elliott) n. 1496

Previous Number Next Number See English 

1496. Quod 'accepissem illam mihi in mulierem' significet quod sic violari potuisset verum quod conjungeretur caelesti, constare potest ab illis quae nunc dicta sunt, tum ab illis quae supra ad vers. 13. Quod verum conjungeretur caelesti, ita se habet: verum in se spectatum, quod a pueritia discitur, non est nisi vas aptum cui caeleste insinuari possit; verum a se non habet aliquam vitam, sed a caelesti quod influit; caeleste est amor et charitas, omne verum est inde; et quia omne verum est inde, non est aliud quam quoddam vas; ipsa vera quoque ita perspicua sistuntur in altera vita; ibi nusquam spectantur vera a veris, sed a vita quae in illis, hoc est, a caelestibus quae sunt amoris et charitatis in veris; ex illis vera fiunt caelestia, et appellantur vera caelestia; ex his nunc constare potest quid verum intellectuale, tam quod verum intellectuale aperuerit viam ad caelestia apud Dominum. Aliud est verum scientificum, aliud verum rationale, et aliud veram intellectuale; succedunt sibi; verum scientificum est scientiae; verum rationale est verum scientificum ratione confirmatum; verum intellectuale est conjunctum cum perceptione interna quod ita sit; hoc apud Dominum fuit in pueritia, et apud Ipsum aperuit viam ad caelestia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church