Arcana Coelestia (Elliott) n. 1510

Previous Number Next Number See English 

1510. Unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas spiritum suam sphaeram habet ex principiis et persuasionibus captis, quae sphaera e principiorum et persuasionum; genii mali habent sphaeram cupiditatum: sphaera principiorum et persuasionum talis est ut cum agit in alium, faciat sicut vera sint falsa, et excitat omnia confirmantia sic ut inducat credere quod falsa sint vera, et mala sint bona: [2] inde constare potuit quam facile homo falsis et malis confirmari possit nisi credat veris quae a Domino; tales sphaerae sunt densiores secundum falsitatum naturalium: hae sphaerae nullatenus concordare possunt cum sphaeris spirituum qui in veris; si approximant, oritur repugnantia; si sphaera falsi ex permissione praevalet, boni in tentationem veniunt inque anxietatem. Percepta quoque est sphaera incredulitatis, qui talis ut nihil credant quae dicuntur, vix quod iis sistitur videndum: sphaera quoque illorum qui nihil credunt nisi quae sensibus capiunt. [3] Visus mihi quoque quidam, indutus obscuro, sedens ad molam, et quasi molens farinam, et latere visa specula parva, vidi postea quaedam producta ex phantasia sed qui aerea; miratus quis esset, sed venit ad me et dixit quod is esset qui ad molam sedit, et quod habuerit tales ideas quod omnia et singula essent modo phantasiae et nihil reale, quare talis factus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church