Arcana Coelestia (Elliott) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. Nihil usquam malum et falsum datur quod non est proprium et ex proprio; nam proprium hominis est ipsum malum, inde homo non est nisi malum et falsum; quod constare mihi potuit ex eo quod cum propria videnda sistantur in mundo spirituum, appareant ita deformia ut deformius nusquam pingi possit, cum diversitate secundum proprii naturam, sic ut is cui ejus propria videnda praebentur, semet horreat et fugere velit ut diabolum. At vero propria quae vivificata sunt a Domino, apparent pulchra et venusta, cum varietate secundum vitam cui caeleste Domini applicari potest; et quidem qui praediti fuerunt seu vivificati charitate, apparent ut pueri et puellae venustissima facie; et qui innocentia, ut infantes nudi varie decorati, florum sertis circum pectus cincti, diadematibus circum caput, viventes et ludentes in aura adamantina, cum perceptione felicitatis ex intimis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church