Arcana Coelestia (Elliott) n. 1573

Previous Number Next Number See English 

1573. 'Et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra': quod significet mala et falsa in externo homine, constare potest a significatione 'Canaanitae' quod sit malum a matre hereditarium in externo homine, de qua prius n. 1444, et ex significatione 'Perizzitae' quod sit falsum inde, de qua in sequentibus: quod hereditarium a matre malum fuerit apud Dominum in externo Ipsius homine, prius dictum videatur n. 1414 et 1414; quod inde falsum, sequitur; ubi malum hereditarium, ibi quoque falsum; hoc nascitur ab illo, sed falsum a malo non potest nasci priusquam homo scientificis et cognitionibus imbutus est; malum non habet aliud in quod operetur aut influat nisi in scientifica et cognitiones; ita malum quod est partis voluntariae vertitur in falsum in parte intellectuali, quare hoc falsum etiam fuit hereditarium, quia natum ab hereditario, non autem falsum ex principiis falsi; sed erat in externo homine quod internus homo ridere potuit quod falsum: [2] et quia malum hereditarium a matre fuit antequam Dominus imbutus fuit scientificis et cognitionibus, seu 'antequam Abram peregrinatus in Aegypto,' dicitur quod 'Canaanita fuerit in terra,' non autem 'Perizzita,' cap. praec. vers. 6; hic autem postquam scientificis et cognitionibus imbutus, dicitur quod 'Canaanita et Perizzita habitarent in terra,' ex quibus constat quod per 'Canaanitam' significetur malum et per 'Perizzitam' falsum; inde etiam constat quod memoratio Canaanitae et Perizzitae non sit in serie aliqua historica, nam in antecedentibus et sequentibus nihil agitur de illis, ita quoque cap. praec. vers. 6 ubi memoratur Canaanita; ex quo patet quod arcanum quoddam hic lateat, quod sciri non potest nisi a sensu interno. [3] Quisque mirari potest quod dicatur malum hereditarium a matre fuerit apud Dominum; sed quia hic ita manifeste dicitur, et in sensu interno de Domino agitur, inde non dubitari potest quin ita fuerit: nusquam enim aliquis homo nasci potest a quodam homine nisi trahat inde malum; sed aliud est malum hereditarium quod ducitur a patre, et aliud quod a matre; hereditarium malum a patre est interius et manet in aeternum, nam nusquam eradicari potest; tale non fuit Domino, quoniam a Patre Jehovah natus, ita Divinus seu Jehovah quoad interna; sed hereditarium malum a matre est hominis externi, quod apud Dominum, et vocatur 'Canaanita in terra,' et falsum inde 'Perizzita.' Ita natus Dominus sicut alius homo, et infirmitates habuit sicut alius homo. [4] Quod malum hereditarium ex matre traxerit, constat evidenter ex eo quod tentationes subierit; nusquam aliquis tentari potest cui nullum est malum; est malum apud hominem quod tentat et per quod tentatur: quod Dominus tentatus, et graviores tentationes subierit quam usquam aliquis homo quoad unam myriadis partem sustinere possit, et quod solus sustinuerit ac malum, seu diabolum et totum infernum, propria potentia evicerit, etiam constat; de quibus tentationibus ita apud Lucam, Jesus...ductus in spiritu in desertum, quadraginta dies tentatus a diabolo, ita ut non comederit in diebus istis: postquam autem absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus; inde reversus in virtute spiritus in Galilaeam, iv 1, 2, 13, [14]:

[5] et apud Marcum, Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, et erat in deserto dies quadraginta, tentatus, et erat cum bestiis, i 12, 13;

ubi per 'bestias' significatur infernum; praeter quod usque, ad mortem tentatus, ut sudores essent guttae sanguinis, Cumque esset in angore, intensius oravit; factus vero est sudor Ipsius, ut guttae sanguinis descendentes super terram, Luc. xxii 44. [6] Nusquam aliquis angelus potest tentari a diabolo, quia dum est in Domino, mali spiritus ne quidem e longinquo approximare possunt, ilico corripiuntur horrore et terrore; multo minus potuisset infernum ad Dominum si natus fuisset Divinus, hoc est, absque malo adhaerente a matre. [7] Quod etiam Dominus portaverit iniqua et mala generis humani, est quoque communis praedicatorum formula; sed in se derivare iniqua et mala, nisi per viam hereditariam, nusquam fieri potest; Divinum non est susceptibile mali: quapropter ut vinceret malum propriis viribus, quod nusquam aliquis homo potuit nec potest, et sic fieret Justitia solus, voluit nasci sicut alius homo: alioquin nec opus fuisset ut nasceretur; nam Humanam Essentiam potuit Dominus assumere absque nativitate, sicut etiam quandoque assumpsit, cum visus Antiquissimae Ecclesiae, ut et prophetis; sed ideo ut quoque malum indueret contra quod pugnaret et quod vinceret, in mundum venit, et sic in Se conjungeret Essentiam Divinam Essentiae Humanae. [8] Sed Domino nullum malum actuale seu proprium fuit, sicut Ipse quoque dicit apud Johannem,

Quis ex vobis arguet Me de peccato? viii 46.

Ex his nunc manifeste patet quid significatur per 'quod lis fuerit inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti' quae incontinenter praecedunt; causa erat quia 'Canaanita et Perizzita habitabat in terra.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church