Arcana Coelestia (Elliott) n. 1598

Previous Number Next Number See English 

1598. 'Et tentoriavit usque ad Sodomam': quod significet extensionem ad cupiditates, constat ex significatione 'Sodomae,' de qua supra ad vers. 10, quod sit cupiditas: haec correspondent illis quae in vers. praec. 10 dicta sunt, quod 'planities Jordanis tota irrigua sicut hortus Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar,' ubi actum de Externo Homine cum unitus Interno; et per 'terram Aegypti veniendo Zoar' significata scientifica ab affectionibus boni; hic autem quod 'Lot habitavit in urbibus planitiei et tentoriavit usque ad Sodomam' significatur externus homo cum non unitus interno, et per haec significata scientifica ab affectionibus mali seu cupiditatibus; descripta enim ibi erat pulchritudo Externi Hominis cum unitus Interno, hic autem turpitudo ejus cum non unitus, et adhuc magis in sequente versu ubi dicitur 'Et viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde.' Qualis turpitudo externi hominis est quando separatus ab interno, unicuique constare potest ab illis quae dicta sunt de amore sui et ejus cupiditatibus, quae principaliter disuniunt; quanta est pulchritudo Externi Hominis cum unitus Interno, tanta turpitudo est ejus cum disunitus; nam externus homo in se spectatus nihil aliud est quam ut inserviat interno; est quoddam instrumentale ut fines fiant usus et usus sistantur in effectu, et sic perfectio sit omnium; contrarium fit, cum externus homo se separat ab interno, et sibi soli inservire vult; immo magis cum dominari vult super internum, quod principaliter fit ex amore sui et ejus cupiditatibus, ut ostensum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church