Arcana Coelestia (Elliott) n. 1620

Previous Number Next Number See English 

1620. Quae in mundo spirituum et caelo sistuntur videnda, plura sunt quam ut edici possint; hic quia de luce agitur, licet referre quae immediate ex luce sunt, ut atmosphaerae, paradisiaca, iridea, palatia et habitacula, quae ibi coram visu spirituum et angelorum externo tam lucida et viva sunt, et simul omni sensu percipiuntur, ut dicant illa esse realia, at quae in mundo, respective non realia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church