Arcana Coelestia (Elliott) n. 1624

Previous Number Next Number See English 

1624. Visa mihi est forma cujusdam iridis major, ut inde scire possem quales sunt in formis suis minimis: erat lux candidissima cincta quadam circumferentia, in cujus centro obscurum quasi terrenum, circumfusum lucidissimo, quod lucidissimum variabatur et discriminabatur alio lucido cum punctulis flavescentibus sicut stellulis; praeter variegationes inductas per flores diversicolores intrantes in lucidissimum, quorum colores effluebant non a lucido candido sed a flammeo, quae omnia erant repraesentativa caelestium et spiritualium. Omnes colores visibiles in altera vita repraesentant caeleste et spirituale; colores ex flammeo illa quae sunt amoris et affectionis boni; colores ex lucido candido illa quae sunt fidei et affectionis veri; ex illis originibus omnes colores in altera vita; qui ideo ita fulgent ut colores mundi illis aequiparari nequeant: dantur colores quoque nusquam visi in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church