Arcana Coelestia (Elliott) n. 1635

Previous Number Next Number See English 

1635. Loquela spirituum mecum tam distincte audita et percepta est sicut loquela cum homine; immo quando cum illis locutus sum in medio consortio hominum, tunc observatum quod sicut audiverim homines sonore, ita quoque spiritus, usque adeo ut quandoque mirati sint spiritus quod loquela eorum mecum non audita aliis; nam nulla prorsus differentia intercessit quoad auditum': sed quia influxus in organa auditus interna est alius quam est influxus sermonis cum hominibus, non potuit aliis audiri quam mihi cui, ex Divina Domini Misericordia, illa aperta fuerunt; sermo humanus illabitur per aurem, via externa, medio aere; sed sermo spirituum non per aurem nec medio aere, verum via interna, in eadem capitis seu cerebri organa; inde similis auditus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church