Arcana Coelestia (Elliott) n. 1676

Previous Number Next Number See English 

1676. 'Usque El-paran, quae super in desertum': quod significet extensionem, constare potest ex eo quod 'Horitae percussi sint, et profugati eo usque'; desertum Paran memoratur, Gen. xxi 21; Num. x 12; xii 16; xiii 3, 26; Deut. i 1. Quid per 'El-paran, quae in deserto' hic significatur, non ita potest exponi, modo quod prima Domini victoria super inferna per istas gentes significata, adhuc non ulterius se extenderit; sed quousque se extendit, significatur per 'El-paran super in desertum.' [2] Cui arcana caelestia non scire datum, is putare potest quod non opus fuisset Adventu Domini in mundum ad pugnandum cum infernis, et per tentationes in se admissas illa debellare et vincere, cum usque ex Omnipotentia Divina potuissent subjugari et in infernis suis includi; sed usque quod ita se res habeat, constans est veritas; ipsa arcana evolvere solum quoad communissima, foret integrum opus, tum quoque foret dare occasiones ad ratiocinia mysteriis Divinis, quae mentes humanae utcumque evolverentur, non caperent, et plerique non capere vellent: [3] quare satis est ut sciant, quia ita est, ut credant quod veritas aeterna sit, nisi Dominus venisset in mundum et per tentationes in se admissas subjugaverit et evicerit inferna, quod periisset genus humanum, et quod non salvari aliter potuissent, etiam qui in tellure hac fuerunt a tempore Antiquissimae Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church