Arcana Coelestia (Elliott) n. 1682

Previous Number Next Number See English 

1682. 'Exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar': quod significent mala et falsa communiter regnantia, constat ab illis quae dicta supra ad vers. 2 de iisdem quod sint cupiditates mali et persuasiones falsi; ibi in genere per eosdem reges significata sunt omnia mala et omnia falsa, seu quod idem est, cupiditates mali et persuasiones falsi, quare dictum quod 'cum illis bellum factum'; postea agitur de bello cum Rephaim, Zuzimis, Emim, et Horitis; tum cum Amalekita et Emoraeo, demum cum his regibus, qui principio nominati sunt, hic ideo per eosdem reges significantur solum mala et falsa regnantia, quae sunt minoris gradus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church