Arcana Coelestia (Elliott) n. 1685

Previous Number Next Number See English 

1685. 'Cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar': quod significet vera et bona in Externo Homine, constat ex significatione eorundem in vers. 1 hujus capitis. Quod 'Kedorlaomer rex Elam' significet vera et 'Tidal rex Goiim bona, et 'ceteri' quae inde, constat ex eo quod hic alio ordine recenseantur iidem reges ac supra vers. 1, ibi tertio loco, hic primo Kedorlaomer rex Elam; et ibi quarto loco, hic secundo Tidal rex Goiim: est verum quod primum est pugnae, ex vero enim pugnatur, nam ex vero noscitur quid falsum et quid malum, quare pugnae tales nusquam existunt antequam homo imbutus est scientiis et cognitionibus veri et boni; inde per 'Kedorlaomerum' qui primo loco hic nominatur, significatur verum quod fuit apud Dominum; quod quoque constat ex significatione 'Elami' quod sit fides ex charitate, quod idem est ac verum, ut ostensum prius est cap. x ad vers. 22; inde sequitur quod 'Tidal rex Goiim seu gentium, significet bonum; et quod 'ceteri reges' vera et bona quae sunt inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church