Arcana Coelestia (Elliott) n. 1712

Previous Number Next Number See English 

1712. 'Distribuit se super eos noctu': quod significet umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia, constat a significatione 'noctis' quod sit status umbrae: status umbrae dicitur cum ignoratur num sit bonum et verum apparens vel bonum et verum genuinum; quisque dum in bono et vero apparente est, putat esse bonum et verum genuinum; est illud malum et falsum quod est in bono et vero apparent quod inumbrat, et facit ut appareat genuinum; qui in ignorantia sunt non aliter scire possunt quam quod bonum quod faciunt sit illorum et verum quod cogitant sit illorum; similiter qui sibi tribuunt bona quae faciunt, et in illis ponunt meritum, nescientes tunc quod non bona sint tametsi ita apparent, et quod proprium et meritum sui quod ponunt in illis, sint mala et falsa quae obscurant et obtenebrant; ita in multis aliis; [2] quale malum et falsum, et quantum mali et falsi in illis reconditum latet, nusquam ita videri potest in vita corporis sicut in altera vita; tunc prorsus sicut in clara luce sistuntur videnda; sed aliter est si hoc fit ex ignorantia non confirmata, tunc mala illa et falsa facile discutiuntur; at si se confirmant in eo quod propriis viribus possint facere bonum et resistere malo, et quod mereantur sic salutem tunc manet hoc adjunctum et facit ut bonum sit malum, et verum sit falsum; sed usque talis est ordo ut homo tanquam ex se bonum faciat, et ideo non remittere debeat manum, cogitando, Si nihil boni a me facere possum, quod exspectare debeam immediatum influxum, et sic in statu passivo manere, hoc quoque contra ordinem est; sed facere oportet bonum tanquam ex se, at cum reflectit super bonum quod facit vel fecerat, tunc cogitet, agnoscat et credat quod Dominus apud se hoc operatus est; [3] si se remittit ita cogitando, ut dictum, tunc non est subjectum in quod Dominus operari potest; non potest influere in aliquem qui se deprivat omni tali in quod vires infundendae sunt est sicut quis nihil discere vellet nisi ei revelatio; aut sicut quis nihil docere, nisi voces ei inderentur; aut sicut quis nihil conari, nisi ageretur sicut absque voluntate; quod si fieret, indignaretur adhuc plus quod sicut inanimatum quid esset, cum tamen quod a Domino animatur apud hominem, est id quod apparet tanquam foret ab illo: sicut quod homo non vivit a se, quod est veritas aeterna; nisi appareret sicut viveret ex se, nusquam vivere posset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church