Arcana Coelestia (Elliott) n. 1738

Previous Number Next Number See English 

1738. 'Et dedit illi decimas de omnibus': quod significet reliquias ex victoria, constat ex significatione 'decimarum' quod sint 'reliquiae,' de qua prius n. 576; quid autem reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, nempe quod sint omnes status amoris et charitatis, proinde omnes status innocentiae et pacis quibus donatur homo; hi status donantur homini ab infantia, sed minus per gradus ut homo in adultam aetatem pergit; at cum regeneratur homo, tunc praeter priores etiam novas reliquias accipit, ita novam vitam; nam homo a reliquiis seu per reliquias habet ut sit homo; homo enim absque statu amoris et charitatis, et absque statu innocentiae, qui se insinuant ceteris ejus vitae statibus, non est homo, sed pejor omni fera. Reliquiae acquisitae in pugnis tentationum sunt quae hic intelliguntur; hae reliquiae sunt quae per 'decimas datas Malkizedecho ab Abramo' significantur, suntque omnia caelestia amoris quae Dominus sibi comparavit per continuas pugnas et victorias, per quas continue uniebatur Essentiae Divinae, usque dum Essentia Ipsius Humana similiter facta est Amor, seu Esse vitae, hoc est, Jehovah.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church