Arcana Coelestia (Elliott) n. 1747

Previous Number Next Number See English 

1747. Vers. 23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum. 'Si a filo et usque ad corrigiam calcei' significat omnia quae immunda naturalia et corporea essent: 'si accepero ab ullo quod tibi' significat quod nihil tale apud amorem caelestem: 'ne dicas, Ego ditavi Abramum' significat quod inde nihil usquam roboris Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church